Collegium Latinitatis

Studio Alacritate Patientia Latinitatem divulgemus

Ecce paginam videbis, viator, Consociationis COLLEGII LATINITATIS. Hic pelliculas spectabis, nuntios leges, de cursibus vel lustrationibus certior fies…

Plurima enim consilia habemus, nam est nobis in animo Latinitatem quoquoversus divulgare ac usum linguae Latinae redintegrare.

Nuntii

Hic reperies symbolas, praeconia, auditiones, nuntios, quae omnia in actis diurnis vel in nuntiis radiophonicis publicantur.

Monumenta Litterarum

“Monumenta Litterarum” nuncupantur sessiones quae a Collegio Latinitatis in lucem eduntur subsidio et favore Academiae Latinitati Fovendae, in quibus sessionibus sodales Collegii Latinitatis et amici volunt exemplum praebere modestum scholas Latine tradendi de auctorum monumentis.

Lustrationes

Saepenumero Collegium suscipit lustrationes curandas in quibus monstrantur et Latine explanantur tabulae pictae ad historiam rerum gestarum Romanorum vel ad fabulas mythologicas pertinentes. Sic coniunguntur ars Latine dicendi, ars docendi et ars pingendi.

Nomen da Collegio Latinitatis!

Si sodalis nostri Collegii fieri volueris, suademus beneficia legas, schedam nominis dandi impleas in reti eamque mittas quamprimum.