Lvstrationes in Mvseo Matritensi EL PRADO

Suscepit Collegium mense Augusto praeterito lustrationem Musei coram participibus cursus c.n. CAELVM. His diebus de foedere feriendo agimus cum moderatoribus Musei eo quidem animo, ut mense Maio fiant lustrationes Latinae omnibus apertae. De quo incepto proxime omnes certiores faciemus.

COLLEGIVM LATINITATIS

© MMXVII — VALENTIAE