De nomine dando Collegio Latinitatis

Multis de causis, ut putamus, est operae pretium nomen dare Collegio Latinitatis:

  1. quod INCEPTA OMNIA SECVNDABIS ad Latinitatem pertinentia.

  2. quod pretium deminutum impetrabis in omnibus inceptis a Collegio institutis.

  3. quod Perscriptiones Collegii quandocumque coiverit accipies.

  4. quod nuntios saepe accipies, quibus nuntiis sodales certiores fient de rebus diversis ad Latinitatem spectantibus.

  5. quod contionibus Collegii singulis annis licebit interesse, in quibus suasor et auctor eris.

  6. quod consilium petendi erit tibi copia a Collegio de subsidiis linguae, de scholis, de rationibus docendi, de Circulis Latinis condendis, cet.

Quare, si tibi fuerit in animo nomen dare Collegio Latinitatis, hoc documentum complebis atque mittes ad collegiumlatinitatis@gmail.com.
NOMEN IN ANNVM MMXVII GRATVITO DABITUR. PRIMA STIPS MENSE IANUARIO ANN. MXVIII SOLVETVR!

COLLEGIVM LATINITATIS

© MMXVII — VALENTIAE